monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XVII.Libellus poenitentiae ab Eusebio et Theogonio datus. <<<     >>> XIX.De loco ubi Vesta olim colebatur, et nunc archangeli basilica stat, et de miraculis quae illic pro Christi nomine celebrantur.

Cassiodorus, 2, CAPUT XVIII.De dedicatione et ornamentis civitatis, et de cultu Ierosolymorum, et ligno crucis, atque clavis quibus transfixus est Dominus.

1 Imperator interea post concilium degebat laetus. Celebrata ergo festivitate publica Vicennalium suorum, mox ad erigendas ecclesias festinus accessit. Hoc itaque faciebat per singulas civitates et in urbe cognominis sui. [SOCRATES, lib. I, cap. 12, edit. Christ.]
2 Nam cum ei omnia prospere cederent, propriam voluit habitare civitatem. Veniensque ad campum ante Ilium positum iuxta Hellespontum super Aiacis tumulum, ubi Achivi contra Troiam pugnantes habuerunt castra, civitatem designavit portasque fecit quae hactenus videntur a navigantibus. Haec agenti per noctem Deus apparuit, monens ut alium quaereret locum, eumque monens ad Byzantium Thraciae, illic eum habitare iussit. [SOZOMEN., lib. II, cap. 2. Edit. Christ. Vales. cap. 3, p. 444.]
3 Quae cum primitus Byzantium vocaretur, auxit et maximo eam muro circumdedit, et diversis ornatam fabricis aequam imperiali Romae constituit [An. Dom. 333]; et denominatam Constantinopolim, appellari secundam Romam lege firmavit, sicut lex ipsa in marmorea platoma noscitur esse conscripta, et in Strategio iuxta equestrem statuam eius est constituta. In hac quoque civitate duas quidem aedificavit ecclesias, quarum unam nominavit Irenem, aliam vero appellavit Apostolorum.
4 Non solum autem, sicut dixi, auxit Constantinus Christianorum dogmata, sed etiam paganorum templa destruxit. Simulacra namque ornata publice in Constantinopolitana urbe proposuit, et tripodas Delphicos in circo ad spectaculum dedit, qui cum ipso videantur aspectu, referuntur. [SOCRATES, lib. I, cap. 12. Edit. Christoph. Vales. cap. 16, p. 45.]
5 Interea mater imperatoris Helena, cuius cognomine vicum Drepani princeps civitatem dicavit Helenopolim, admonita per somnum ad Ierosolymam properavit; et quondam Ierusalem desertam sicut pomorum custodiarium inveniens, requisivit sepulcrum Christi. Quod licet difficillime, tamen invenit [An. Dom. 325]. Itaque repente templum illud scelestissimum deiici iussit.
6 Et palam facto Domini monumento, apparuerunt circa id suffossae tres cruces, et clavi, simul et titulus litteris Hebraicis, Graecis Latinisque conscriptus: IESUS NAZARENUS REX IUDAEORUM. [SOCRATES, lib. I, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 64.]
7 Dicitur autem quia etiam mortuus crucis tactu surrexerit. De hoc ligno sibylla dixit apud paganos: O ter beatum lignum in quo Deus extensus est!
8 Tunc ergo quae crux esset Domini, quae latronum, dubitare coeperunt. Proinde Macarius, civitatis praesul, huiusmodi tractatu dubitationem solvit. Mulieri namque nobilitate clarae, longa aegritudine fatigatae, unam illarum crucium cum oratione promptissima adhibens, virtutem Salvatoris agnovit. Mox enim ut mulierem crux attigit, passionem saevissimae aegritudinis effugavit, et feminae salutem restituit. [SOZOMEN., lib. II, cap. 1; edit. Christ.]
9 Sic itaque mater imperatoris quod cupiebat agnoscens, de clavis quidem quibus manus Christi fuerant perforatae, alios in galeam immisit imperatoris: filii capitis providentiam gerens, ut iacula bellica submoveret; alios freno equino permiscuit, et cautelam imperatoris agens, et veterem prophetiam adimplens. Olim enim Zacharias clamaverat propheta, dicens [Cap. XIV, 20]: Et erit quod in freno est sanctum Domino omnipotenti.
10 Salutaris vero crucis partem quidem aliquam regalibus distribuit. [THEODORETUS, lib. I, cap. 18, p. 48.]
11 Quam Constantinus suscipiens, et credens salvari civitatem ubi haec particula servaretur, in sua statua, sicut fertur, in foro Constantini posita super columnam porphyreticam devote condidit. [SOCRATES, lib. I, cap. 13; edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 47]
12 Reliquam vero partem in argentea theca clausam civitatis tradidit sacerdoti. Et undique congregans artifices, maximas illic ornatasque aedificavit ecclesias. His ita gestis, convivio exhibito virginibus sacris, et ipsa ministerium ancillae gerens, ultra octogesimum annum aetatis agens, et his similia faciens rediit ad filium.
13 Et cum laetitia transivit e saeculo, multa filio pietatis mandata committens, novissimis benedictionibus adimpleto. [THEODORETUS, lib. I, cap. 18, p. 48.]
14 Post haec igitur imperator curam maximam Christianorum habens, paganorum superstitiones aversabatur; removitque monomachias, et suas imagines in templis poni praecepit; et cubitum quo mensuratur Nilus, non iam in templum Serapidis annis singulis, sed in ecclesiam portari sancivit. [SOCRATES, lib. I, cap. 14; edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 48.]
15 In omnibus itaque volens similem monstrari Romae Constantinopolim, frustratus non est. Nam et corporibus et divitiis maior effecta est. Quod ideo provenisse credo propter amorem Dei, quem civitas gerit, et habitatorum circa indigentes auxilium. In tantum namque fides crevit, ut multi quidem Iudaeorum civium, pagani vero pene omnes Christianam illic converterentur ad fidem.
16 In qua urbe, crescente tempore, religio noscitur ampliata; neque arae, neque pagana templa, aut sacrificia facta sunt, nisi sub Iuliano brevi tempore; quod mox probatur exstinctum. Hanc igitur tanquam nuper conditam Christi civitatem Constantinus suo nomine dedicavit: multis eam et magnis exornans ecclesiis. Iuvabatque Divinitas imperatoris vota, et apparitionibus multis indicabatur quia sanctae salutaresque essent quae illic aedificabantur ecclesiae. [SOZOMEN., lib. II, cap. 2; edit. Christ. Vales. cap. 3, p. 445.]
Cassiodorus HOME

bav823.87 bav824.67 bnf1603.43

Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XVII.Libellus poenitentiae ab Eusebio et Theogonio datus. <<<     >>> XIX.De loco ubi Vesta olim colebatur, et nunc archangeli basilica stat, et de miraculis quae illic pro Christi nomine celebrantur.
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik